Trouvé 25 Résultats pour: Radix

  • Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium; (Liber Deuteronomii 29, 17)

  • Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, (Liber Iob 14, 8)

  • Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in ramis meis. (Liber Iob 29, 19)

  • et mandebant herbas et arborum frutices, et radix iuniperorum erat cibus eorum. (Liber Iob 30, 4)

  • Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum. (Liber I Maccabaeorum 1, 10)

  • Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commovebitur. (Liber Proverbiorum 12, 3)

  • Desiderat impius laqueum pessimorum, radix autem iustorum proficiet. (Liber Proverbiorum 12, 12)

  • Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. (Liber Sapientiae 3, 15)

  • Nosse enim te consummata iustitia est, et scire virtutem tuam radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)

  • Radix sapientiae cui revelata est? Et astutias illius quis agnovit? (Liber Ecclesiasticus 1, 6)

  • Radix sapientiae est timere Dominum, et rami illius longaevi. (Liber Ecclesiasticus 1, 25)

  • Radix consiliorum cor, ex quo partes quattuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua. (Liber Ecclesiasticus 37, 21)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina