Trouvé 11 Résultats pour: Sagittae

  • Si dixero puero: “Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas”, tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: “Ecce sagittae ultra te sunt”, vade, quia dimisit te Dominus. (Liber I Samuelis 20, 22)

  • Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “Ecce ibi est sagitta porro ultra te”. (Liber I Samuelis 20, 37)

  • Quia sagittae Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus meus; et terrores Dei militant contra me. 5 Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit? (Liber Iob 6, 4)

  • quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et descendit super me manus tua. (Liber Psalmorum 38, 3)

  • sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis. (Liber Psalmorum 45, 6)

  • Anima mea recumbit in medio catulorum leonum devorantium filios hominum. Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. (Liber Psalmorum 57, 5)

  • Effuderunt aquas nubila, vocem dederunt nubes, etenim sagittae tuae transeunt. (Liber Psalmorum 77, 18)

  • Sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum. (Liber Psalmorum 120, 4)

  • Sicut sagittae in manu potentis, ita filii iuventutis. (Liber Psalmorum 127, 4)

  • aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum: divisus aer continuo in se resolvitur, ut ignoretur transitus illius. (Liber Sapientiae 5, 12)

  • Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti; ungulae equorum eius ut silex reputantur, et rotae eius quasi impetus tempestatis. (Liber Isaiae 5, 28)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina