Trouvé 112 Résultats pour: Samuel

  • Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha (Liber I Samuelis 10, 17)

  • Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin. (Liber I Samuelis 10, 20)

  • Et ait Samuel ad omnem populum: “Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo”. Et clamavit cunctus populus et ait: “Vivat rex!”. (Liber I Samuelis 10, 24)

  • Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. (Liber I Samuelis 10, 25)

  • Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: “Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius”. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. (Liber I Samuelis 11, 7)

  • Et ait populus ad Samuel: “Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos”. (Liber I Samuelis 11, 12)

  • Dixit autem Samuel ad populum: “Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum”. (Liber I Samuelis 11, 14)

  • Dixit autem Samuel ad universum Israel: “Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia, quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem; (Liber I Samuelis 12, 1)

  • Et ait Samuel ad populum: “Testis est Dominus, qui fecit Moysen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti. (Liber I Samuelis 12, 6)

  • Et misit Dominus Ierobbaal et Barac et Iephte et Samuel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum; et habitastis confidenter. (Liber I Samuelis 12, 11)

  • Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa. (Liber I Samuelis 12, 18)

  • Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuel; dixitque universus populus ad Samuel: “Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem”. (Liber I Samuelis 12, 19)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina