Trouvé 174 Résultats pour: Sanctum

  • et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur. (Liber I Maccabaeorum 1, 63)

  • Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit. (Liber II Maccabaeorum 2, 18)

  • Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset, quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudaeos, arma capere suis praecepit; (Liber II Maccabaeorum 5, 25)

  • ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa. (Liber II Maccabaeorum 8, 17)

  • templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum; (Liber II Maccabaeorum 9, 16)

  • Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus temporibus seditionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ultra ad sanctum altare, (Liber II Maccabaeorum 14, 3)

  • Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia praeventum, venit ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum. (Liber II Maccabaeorum 14, 31)

  • “Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo confringes adversarios”. (Liber II Maccabaeorum 15, 16)

  • magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum”. Et hic quidem in his finem fecit. (Liber II Maccabaeorum 15, 24)

  • Laqueus est homini inconsulte dicere: “Sanctum!” et post vota retractare. (Liber Proverbiorum 20, 25)

  • Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? (Liber Sapientiae 9, 17)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina