Trouvé 55 Résultats pour: Scientia

  • Et non est sapientia nequitiae scientia, et non est consilium peccatorum prudentia. (Liber Ecclesiasticus 19, 19)

  • Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet. (Liber Ecclesiasticus 21, 16)

  • Tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia; et scientia insensati inenarrabilia verba. (Liber Ecclesiasticus 21, 21)

  • primum verbum in diligenti scientia; et non impedias musicam. (Liber Ecclesiasticus 32, 5)

  • A Domini scientia separati sunt, (Liber Ecclesiasticus 33, 8)

  • Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt. (Liber Isaiae 11, 9)

  • Et erit firmitas in temporibus tuis; divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius. (Liber Isaiae 33, 6)

  • Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: “Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam?”. (Liber Isaiae 44, 19)

  • Et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti: “Non est qui videat me”. Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: “Ego, et praeter me non est altera”. (Liber Isaiae 47, 10)

  • Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit. (Liber Isaiae 53, 11)

  • et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. (Liber Ieremiae 3, 15)

  • Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina