Trouvé 1085 Résultats pour: Secundum Venit
Cui respondit Moyses: “Venit ad me populus quaerens sententiam Dei. (Liber Exodus 18, 15)
Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus. (Liber Exodus 19, 7)
Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis”. (Liber Exodus 20, 20)
Si quispiam depasci permiserit agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur agrum alienum, restituet plene ex agro suo secundum fruges eius; si autem totum agrum depastum fuerit, quidquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea, restituet. (Liber Exodus 22, 4)
Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituet. Si mercennarius est, venit in mercedem operis sui. (Liber Exodus 22, 14)
Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. (Liber Exodus 23, 24)
Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus”. (Liber Exodus 24, 3)
Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 25, 40)
et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat. (Liber Exodus 35, 21)
Attulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum; posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas. (Liber Leviticus 8, 22)
fecit quoque holocaustum secundum ritum (Liber Leviticus 9, 16)
Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis. (Liber Leviticus 13, 43)