Trouvé 42 Résultats pour: Sedebat
Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens: “Veni”. Et vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. (Apocalypsis Ioannis 6, 5)
Et vidi: et ecce equus pallidus; et, qui sedebat desuper, nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum; et data est illis potestas super quartam partem terrae interficere gladio et fame et morte et a bestiis terrae. (Apocalypsis Ioannis 6, 8)
Et misit, qui sedebat supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra. (Apocalypsis Ioannis 14, 16)
Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat. (Apocalypsis Ioannis 19, 11)
Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius. (Apocalypsis Ioannis 19, 19)
Et dixit, qui sedebat super throno: “Ecce nova facio omnia”. Et dicit: “Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera”. (Apocalypsis Ioannis 21, 5)