Trouvé 194 Résultats pour: Sermo

  • Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. (Liber Sapientiae 16, 12)

  • ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)

  • omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus bellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladium acutum insimulatum imperium tuum portans; (Liber Sapientiae 18, 15)

  • Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. (Liber Ecclesiasticus 42, 20)

  • Et factus est sermo Domini ad me secundo dicens: (Liber Ieremiae 13, 3)

  • Et dixerunt: “Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius”. (Liber Ieremiae 18, 18)

  • Quia quotiescumque loquor, vociferor, iniquitatem et vastitatem clamito; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die. (Liber Ieremiae 20, 8)

  • Sed “Onus Domini” ultra non memorabitis, quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertitis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. (Liber Ieremiae 23, 36)

  • Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua abscondite et dixit: “Putasne est sermo a Domino?”. Et dixit Ieremias: “Est”; et ait: “In manus regis Babylonis traderis”. (Liber Ieremiae 37, 17)

  • Quod si nolueris egredi, iste est sermo, quem ostendit mihi Dominus: (Liber Ieremiae 38, 21)

  • Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo custodiae, dicens: (Liber Ieremiae 39, 15)

  • Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro satellitum de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem. (Liber Ieremiae 40, 1)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina