Trouvé 273 Résultats pour: Sex
et turres eius constituit super portas eius cubitorum centum et latitudinem earum fundavit in cubitos sexaginta. (Liber Iudith 1, 3)
Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem pertinebant, per menses duodecim; ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino et aliis sex feminarum pigmentis et aromatibus uterentur, (Liber Esther 2, 12)
In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum. (Liber Iob 5, 19)
Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae. (Liber Iob 42, 12)
Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno. (Liber I Maccabaeorum 2, 70)
Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitum quinque milia, ut debellaret eos. (Liber I Maccabaeorum 4, 28)
Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit: (Liber I Maccabaeorum 7, 16)
Et anno centesimo sexage simo ascendit Alexander An tiochi filius, Epiphanes, et occupavit Ptolemaidam; et receperunt eum, et regnavit illic. (Liber I Maccabaeorum 10, 1)
Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa. (Liber I Maccabaeorum 10, 21)
Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. (Liber I Maccabaeorum 10, 57)
In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum; (Liber I Maccabaeorum 10, 67)
Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo. (Liber I Maccabaeorum 11, 19)