Trouvé 77 Résultats pour: Simon
Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: “Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? (Evangelium secundum Marcum 14, 37)
Et respondens Simon dixit: “Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia”. (Evangelium secundum Lucam 5, 5)
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “Exi a me, quia homo peccator sum, Domine”. (Evangelium secundum Lucam 5, 8)
Et respondens Iesus dixit ad illum: “Simon, habeo tibi aliquid dicere”. At ille ait: “Magister, dic”. (Evangelium secundum Lucam 7, 40)
Respondens Simon dixit: “Aestimo quia is, cui plus donavit”. At ille dixit ei: “Recte iudicasti”. (Evangelium secundum Lucam 7, 43)
Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; (Evangelium secundum Lucam 22, 31)
adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas” — quod interpretatur Petrus C. (Evangelium secundum Ioannem 1, 42)
Respondit ei Simon Petrus: “Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; (Evangelium secundum Ioannem 6, 68)
Dicit ei Simon Petrus: “Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput!”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 9)
Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: “Quis est, de quo dicit?”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 24)
Dicit ei Simon Petrus: “Domine, quo vadis?”. Respondit Iesus: “Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 10)