Trouvé 318 Résultats pour: Templum Salomonis constructionem templi

  • Altaria quoque, quae erant super tectum cenaculi Achaz, quae fecerant reges Iudae, et altaria, quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex et contrivit ea ibi et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. (Liber II Regum 23, 12)

  • Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat (Liber I Paralipomenon 3, 10)

  • per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane aperirent fores. (Liber I Paralipomenon 9, 27)

  • et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei, (Liber I Paralipomenon 23, 28)

  • de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 27)

  • Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculorum et cubiculorum interiorum et domus propitiatorii (Liber I Paralipomenon 28, 11)

  • et de divisionibus sacerdotalibus et leviticis, de omni opere ministerii domus Domini et de universis vasis ministerii templi Domini, (Liber I Paralipomenon 28, 13)

  • Et super haec, cum delectarer super domo Dei mei, de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his, quae paravi in aedem sanctam: (Liber I Paralipomenon 29, 3)

  • tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad operiendos parietes templi; (Liber I Paralipomenon 29, 4)

  • Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo. (Liber II Paralipomenon 3, 6)

  • Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis; porro capita earum quinque cubitorum. (Liber II Paralipomenon 3, 15)

  • Ipsas quoque columnas posuit ante faciem templi, unam a dextris et alteram a sinistris; eam, quae a dextris erat, vocavit Iachin et, quae ad laevam, Booz. (Liber II Paralipomenon 3, 17)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina