Trouvé 42 Résultats pour: Tentoria

  • Cuncta atrii tentoria in circuitu ex bysso retorta texuerat. (Liber Exodus 38, 16)

  • Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. (Liber Exodus 38, 18)

  • tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri. (Liber Exodus 39, 40)

  • Porro Levitae per gyrum habitaculi testimonii figent tentoria, ne fiat indignatio super congregationem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis habitaculi testimonii”. (Liber Numeri 1, 53)

  • Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab; (Liber Numeri 2, 3)

  • Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran; (Liber Numeri 2, 27)

  • si diebus paucis fuisset nubes super habitaculum, ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant. (Liber Numeri 9, 20)

  • Si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo habitaculum reliquisset, proficiscebantur; et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. (Liber Numeri 9, 21)

  • Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi. (Liber Numeri 9, 23)

  • in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. (Liber Numeri 10, 6)

  • unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam. (Liber Numeri 21, 11)

  • Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel! (Liber Numeri 24, 5)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina