Trouvé 377 Résultats pour: Tuae
si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae; (Liber Iob 8, 6)
Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me? (Liber Iob 10, 8)
Mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi. (Liber Iob 30, 21)
Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? (Liber Iob 35, 6)
Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. (Liber Iob 36, 16)
Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. (Liber Psalmorum 5, 8)
Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. (Liber Psalmorum 18, 16)
Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me. (Liber Psalmorum 18, 36)
Domine, dilexi habitaculum domus tuae et locum habitationis gloriae tuae. (Liber Psalmorum 26, 8)
Salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et extolle illos usque in aeternum. (Liber Psalmorum 28, 9)
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. (Liber Psalmorum 31, 20)
Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum. (Liber Psalmorum 31, 21)