Trouvé 1102 Résultats pour: Usque
At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, (Evangelium secundum Lucam 13, 8)
Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. (Evangelium secundum Lucam 16, 16)
edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes. (Evangelium secundum Lucam 17, 27)
Respondens autem Iesus ait: “Sinite usque huc!”. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 51)
At illi invalescebant dicentes: “Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens a Galilaea usque huc!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 5)
Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis. (Evangelium secundum Lucam 24, 50)
Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua”. Et impleverunt eas usque ad summum. (Evangelium secundum Ioannem 2, 7)
et dicit ei: “Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)
Iesus autem respondit eis: “Pater meus usque modo operatur, et ego operor”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 17)
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 24)
usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est; (Actus Apostolorum 1, 2)