Trouvé 183 Résultats pour: Vestrum

  • refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt. (Epistula I ad Corinthios 16, 18)

  • Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. (Epistula II ad Corinthios 2, 3)

  • non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem. (Epistula II ad Corinthios 7, 7)

  • Et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum oboedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum. (Epistula II ad Corinthios 7, 15)

  • scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. (Epistula II ad Corinthios 9, 2)

  • Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae. (Epistula II ad Corinthios 9, 10)

  • Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum (Epistula II ad Corinthios 11, 8)

  • Et hoc confidens, scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei, (Epistula ad Philippenses 1, 25)

  • Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos, (Epistula ad Philippenses 2, 25)

  • Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. (Epistula ad Philippenses 4, 19)

  • Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae. (Epistula ad Colossenses 2, 5)

  • cum possemus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos; (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina