Trouvé 186 Résultats pour: Vidi

  • Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)

  • Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “Tu Deus, qui vidisti me”. Dixit enim: “Profecto hic vidi posteriora videntis me”. (Liber Genesis 16, 13)

  • Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos. (Liber Genesis 31, 10)

  • Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban. (Liber Genesis 31, 12)

  • Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea”. (Liber Genesis 32, 31)

  • Dixit Iacob: “Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti. (Liber Genesis 33, 10)

  • Dixitque ad eos: “Audite somnium meum, quod vidi. (Liber Genesis 37, 6)

  • Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me”. (Liber Genesis 37, 9)

  • Videns pistorum magister quod somnium in bonum dissolvisset, ait: “Et ego vidi somnium, quod tria canistra farinae haberem super caput meum; (Liber Genesis 40, 16)

  • Cui ille ait: “Vidi somnia, nec est qui edisserat; quae audivi te sapientissime conicere”. (Liber Genesis 41, 15)

  • vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae. (Liber Genesis 41, 22)

  • Dixitque Israel ad Ioseph: “Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo”. (Liber Genesis 46, 30)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina