Trouvé 527 Résultats pour: Viri
Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem. (Prophetia Sophoniae 3, 4)
Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen. (Prophetia Zachariae 3, 8)
Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est””. (Prophetia Zachariae 8, 23)
Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic! (Evangelium secundum Matthaeum 12, 41)
Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, (Evangelium secundum Matthaeum 14, 35)
Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 18)
Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?””. (Evangelium secundum Lucam 7, 20)
Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos”. (Evangelium secundum Lucam 9, 14)
Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, (Evangelium secundum Lucam 9, 30)
Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 32)
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe (Evangelium secundum Lucam 17, 12)
Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes; (Evangelium secundum Lucam 22, 63)