Trouvé 86 Résultats pour: abierunt
Post eam vero, quae dicitur Pentecoste, abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae. (Liber II Maccabaeorum 12, 32)
et postremo metu ac perturbatione castra repleverunt, rebusque prospere gestis, abierunt. (Liber II Maccabaeorum 13, 16)
Confusi sunt et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum. (Liber Isaiae 45, 16)
Populo autem huic factum est cor contumax et rebelle; recesserunt et abierunt (Liber Ieremiae 5, 23)
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante (Liber Ieremiae 7, 24)
et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim, quos didicerunt a patribus suis”. (Liber Ieremiae 9, 13)
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt”. (Liber Ieremiae 11, 8)
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)
Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio; et, si introiero in civitatem, ecce attenuati fame; propheta quoque et sacerdos abierunt per terram nescientes”. (Liber Ieremiae 14, 18)
dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt. (Liber Ieremiae 16, 11)
Et abierunt et sederunt in Gherutchamaam, quae est iuxta Bethlehem, ut pergerent et introirent Aegyptum (Liber Ieremiae 41, 17)
Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt et abierunt. (Liber Ieremiae 50, 3)