Trouvé 30 Résultats pour: abscondit

  • Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium. (Liber Proverbiorum 11, 26)

  • Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam. (Liber Proverbiorum 19, 24)

  • Callidus vidit malum et abscondit se; simplices pertransierunt et afflicti sunt damno. (Liber Proverbiorum 22, 3)

  • Abscondit piger manum in catino et laborat, si ad os suum eam converterit. (Liber Proverbiorum 26, 15)

  • In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo. (Liber Proverbiorum 28, 12)

  • Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. (Liber Proverbiorum 28, 13)

  • Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. (Liber Ecclesiasticus 20, 33)

  • Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. Sapientia enim abscondita et thesaurus invisibilis, quae utilitas in utrisque? (Liber Ecclesiasticus 41, 17)

  • Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. (Liber Ecclesiasticus 42, 20)

  • Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum. (Liber Isaiae 8, 17)

  • et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me (Liber Isaiae 49, 2)

  • Et praecepit rex Ierameel filio regis et Saraiae filio Azriel et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam et Ieremiam prophetam; abscondit autem eos Dominus. (Liber Ieremiae 36, 26)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina