Trouvé 612 Résultats pour: aer
Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam. (Liber Genesis 2, 24)
Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”. (Liber Genesis 3, 16)
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema. (Liber Genesis 4, 22)
Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio. (Liber Genesis 22, 13)
Dixerunt: “Vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem”. (Liber Genesis 24, 57)
Illa respondit: “Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas?”. Ait Rachel: “Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 15)
Interrogavit eum Iacob: “Dic mihi, quo appellaris nomine?”. Respondit: “Cur quaeris nomen meum?”. Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32, 30)
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret. (Liber Genesis 37, 15)
At ille respondit: “Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges”. (Liber Genesis 37, 16)
Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri”. (Liber Genesis 44, 9)
Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos". (Liber Genesis 44, 29)
E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis. (Liber Genesis 47, 14)