Trouvé 93 Résultats pour: ambulate in veritate

  • Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)

  • Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)

  • Dixit ergo eis Iesus: “Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)

  • Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. (Evangelium secundum Ioannem 17, 17)

  • et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. (Evangelium secundum Ioannem 17, 19)

  • Dixit itaque ei Pilatus: “Ergo rex es tu?”. Respondit Iesus: “Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)

  • Aperiens autem Petrus os dixit: “In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus, (Actus Apostolorum 10, 34)

  • et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est. (Epistula II ad Corinthios 7, 14)

  • Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. (Epistula II ad Corinthios 13, 8)

  • Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis. (Epistula ad Galatas 5, 16)

  • et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Epistula ad Ephesios 5, 2)

  • eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate (Epistula ad Ephesios 5, 8)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina