Trouvé 129 Résultats pour: amplius
Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: “Caedamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius”. (Liber Ieremiae 11, 19)
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth et vallis Benennom sed vallis Occisionis. (Liber Ieremiae 19, 6)
Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: “Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius, (Liber Ieremiae 22, 11)
sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram istam non videbit amplius”. (Liber Ieremiae 22, 12)
Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuo et vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni, (Liber Ieremiae 30, 8)
Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius”. (Liber Ieremiae 31, 34)
quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 25)
propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 13, 23)
Et satiabo indignationem meam in te, et auferetur zelus meus a te; et quiescam nec irascar amplius. (Prophetia Ezechielis 16, 42)
haec dicit Dominus Deus — auferatur cidaris, tollatur corona; hoc non erit amplius. Humile sublevetur, et sublime humilietur. (Prophetia Ezechielis 21, 31)
et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti, nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius. (Prophetia Ezechielis 23, 27)
Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius, (Prophetia Ezechielis 26, 13)