Trouvé 85 Résultats pour: animas

  • Angelus enim meus vobiscum est; ipse autem exquiret animas vestras. (Liber Baruch 6, 6)

  • et dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae, quae consuunt fascias pro omni articulo manus et faciunt velamina pro capite omnis staturae ad capiendas animas! Numquid capietis animas de populo meo et vivificabitis animas vobis? (Prophetia Ezechielis 13, 18)

  • Et violastis me ad populum meum pro pugillo hordei et fragmento panis, ut interficeretis animas, quae mori non deberent, et vivificastis animas, quae non deberent vivere, mentientes populo meo credenti mendaciis. (Prophetia Ezechielis 13, 19)

  • Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad fascias vestras, quibus vos capitis animas quasi volatilia, et disrumpam eas de brachiis vestris; et dimittam animas, quas vos cepistis, animas quasi volatilia, (Prophetia Ezechielis 13, 20)

  • et si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Danel et Iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 14, 14)

  • et Noe et Danel et Iob fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas. (Prophetia Ezechielis 14, 20)

  • Et non in exercitu grandi neque in populo multo adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum, ut interficiat animas multas. (Prophetia Ezechielis 17, 17)

  • cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius. (Prophetia Ezechielis 22, 25)

  • Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra. (Prophetia Ezechielis 22, 27)

  • Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. (Prophetia Osee 4, 8)

  • In patientia vestra possidebitis animas vestras. (Evangelium secundum Lucam 21, 19)

  • Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentium adversus fratres. (Actus Apostolorum 14, 2)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina