Trouvé 132 Résultats pour: aquam

  • Tunc fugiebant duae, tres civitates ad unam civitatem, ut biberent aquam, et non satiabantur; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 8)

  • Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: “Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant; (Prophetia Ionae 3, 7)

  • Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum. (Prophetia Nahum 3, 14)

  • et dicens: “Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 15)

  • Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. (Evangelium secundum Lucam 7, 44)

  • Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”. (Evangelium secundum Lucam 16, 24)

  • Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus (Evangelium secundum Ioannem 2, 9)

  • Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “Da mihi bibere”; (Evangelium secundum Ioannem 4, 7)

  • Respondit Iesus et dixit ei: “Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)

  • Dicit ei mulier: “Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? (Evangelium secundum Ioannem 4, 11)

  • Dicit ad eum mulier: “Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 15)

  • Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum; (Evangelium secundum Ioannem 4, 46)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina