Trouvé 87 Résultats pour: aquarum

  • Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. (Canticum Canticorum 4, 15)

  • Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima. (Canticum Canticorum 5, 12)

  • Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet. (Liber Sapientiae 16, 19)

  • Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra; (Liber Ecclesiasticus 39, 17)

  • In verbo eius stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum; (Liber Ecclesiasticus 39, 22)

  • Frigidus ventus aquilo flabit, et gelabit crystallus super aquam; super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aqua. (Liber Ecclesiasticus 43, 22)

  • In diebus ipsius excisa est piscina aquarum, lacus, quasi maris superficies eius. (Liber Ecclesiasticus 50, 3)

  • et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa destructionis”, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 14, 23)

  • Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt. (Liber Isaiae 17, 12)

  • Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate. (Liber Isaiae 17, 13)

  • Et maerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum; et expandentes rete super faciem aquarum languebunt. (Liber Isaiae 19, 8)

  • Ecce validus et fortis Domino sicut impetus grandinis, turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et deiciet in terram violenter. (Liber Isaiae 28, 2)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina