Trouvé 56 Résultats pour: aurem
Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. (Liber Proverbiorum 20, 12)
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. (Liber Proverbiorum 21, 13)
Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam, (Liber Proverbiorum 22, 17)
Inauris aurea et margaritum fulgens sapiens, qui arguit super aurem audientem. (Liber Proverbiorum 25, 12)
Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis. (Liber Ecclesiasticus 2, 2)
Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum et responde illi pacifica in mansuetudine. (Liber Ecclesiasticus 4, 8)
Si dilexeris audire, excipies doctrinam; et, si inclinaveris aurem tuam, sapiens eris. (Liber Ecclesiasticus 6, 34)
Vox mallei exsurdat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius. (Liber Ecclesiasticus 38, 30)
Inclinavi modice aurem meam et excepi illam (Liber Ecclesiasticus 51, 21)
Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. (Liber Isaiae 37, 17)
Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo; excitat mane, mane excitat mihi aurem, ut audiam quasi discipulus. (Liber Isaiae 50, 4)
Dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem non rebellavi, retrorsum non abii. (Liber Isaiae 50, 5)