Trouvé 366 Résultats pour: bene Bersabee foedus octavum pactum festum
et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus, sicut praeceperas nobis, ut bene nobis esset. (Prophetia Danielis 3, 30)
Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi: “Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius; (Prophetia Danielis 9, 4)
Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam abominationis vastator, et usquedum consummatio et decretum effundantur super vastatorem”. (Prophetia Danielis 9, 27)
et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. (Prophetia Osee 2, 9)
Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. (Prophetia Osee 2, 20)
Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me. (Prophetia Osee 6, 7)
In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)
Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri. (Prophetia Osee 10, 4)
Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. (Prophetia Osee 12, 2)
et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas”. (Prophetia Amos 5, 5)
Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: “Vivit Deus tuus, Dan!” et “Vivit via, Bersabee!”, et cadent et non resurgent ultra. (Prophetia Amos 8, 14)
Et dixit Dominus: “Putasne bene irasceris tu?”. (Prophetia Ionae 4, 4)