Trouvé 11 Résultats pour: benedixerunt

  • Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo; (Liber Leviticus 9, 23)

  • et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: “Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum”. Et adoravit rex in lectulo suo. (Liber I Regum 1, 47)

  • Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes, viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israel. (Liber II Paralipomenon 31, 8)

  • Et benedixerunt Deum caeli et dixerunt: “Benedictus es, Deus, in omni benedictione sancta et munda, et benedicant tibi omnes sancti tui et omnis creatura tua; et omnes angeli tui et electi tui benedicant tibi in omnia saecula! (Liber Thobis 8, 15)

  • Et, ut exiit ad illos Iudith, benedixerunt simul eam omnes et dixerunt ad illam: “Tu exaltatio Ierusalem, tu gloria magna Israel, tu laus magna generis nostri. (Liber Iudith 15, 9)

  • Et concurrit omnis mulier Israel, ut videret eam, et benedixerunt eam et fecerunt ei chorum de se. Et accepit thyrsos in manibus suis et dedit mulieribus, quae secum erant. (Liber Iudith 15, 12)

  • si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est; (Liber Iob 31, 20)

  • Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis; (Liber I Maccabaeorum 4, 55)

  • Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare. (Liber II Maccabaeorum 11, 9)

  • Omnes igitur in caelum benedixerunt manifestum Dominum dicentes: “Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit!”. (Liber II Maccabaeorum 15, 34)

  • Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se. (Prophetia Danielis 13, 60)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina