Trouvé 1332 Résultats pour: bonum terram

  • et labia eius ne loquantur dolum; declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam. (Epistula I Petri 3, 11)

  • Novos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat. (Epistula II Petri 3, 13)

  • Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum. (Epistula III Ioannis 1, 11)

  • Et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum. (Apocalypsis Ioannis 5, 3)

  • Et vidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. (Apocalypsis Ioannis 5, 6)

  • et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram”. (Apocalypsis Ioannis 5, 10)

  • Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: “Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum”. (Apocalypsis Ioannis 5, 13)

  • et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno movetur, (Apocalypsis Ioannis 6, 13)

  • Post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos terrae tenentes quattuor ventos terrae, ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam arborem. (Apocalypsis Ioannis 7, 1)

  • Et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram; et facta sunt tonitrua et voces et fulgura et terraemotus. (Apocalypsis Ioannis 8, 5)

  • Et primus tuba cecinit. Et facta est grando et ignis mixta in sanguine, et missum est in terram: et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum est. (Apocalypsis Ioannis 8, 7)

  • Et quintus angelus tuba cecinit. Et vidi stellam de caelo cecidis se in terram, et data est illi clavis putei abyssi. (Apocalypsis Ioannis 9, 1)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina