Trouvé 79 Résultats pour: dedisti
Pro quibus dedisti principes eorum in occisionem et torum eorum, qui erubuit seductione eorum, seductum in sanguinem; et percussisti servos super potentes et potentes super thronos eorum. (Liber Iudith 9, 3)
Et dedisti mulieres eorum in praedam et filias in captivitatem et omnia spolia in divisionem filiorum a te delectorum, qui zelaverunt zelum tuum et abominaverunt coinquinationem sanguinis sui et invocaverunt te in adiutorium. Deus, Deus meus, exaudi me viduam. (Liber Iudith 9, 4)
Aquam lasso non dedisti et esurienti cohibuisti panem. (Liber Iob 22, 7)
Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam! (Liber Iob 26, 3)
Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum. (Liber Psalmorum 4, 8)
Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me. (Liber Psalmorum 18, 36)
Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti. (Liber Psalmorum 18, 41)
Dedisti nos tamquam oves ad vescendum et in gentibus dispersisti nos. (Liber Psalmorum 44, 12)
Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus. (Liber Psalmorum 60, 6)
quoniam tu, Deus meus, exaudisti vota mea, dedisti hereditatem timentium nomen tuum. (Liber Psalmorum 61, 6)
Tu confregisti capita Leviathan, dedisti eum escam monstris maris. (Liber Psalmorum 74, 14)
Cibasti nos pane lacrimarum et potum dedisti nobis in lacrimis copiose. (Liber Psalmorum 80, 6)