Trouvé 972 Résultats pour: dicit
Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “Ecce rex vester!”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 14)
Clamaverunt ergo illi: “Tolle, tolle, crucifige eum!”. Dicit eis Pilatus: “Regem vestrum crucifigam?”. Responderunt pontifices: “Non habemus regem, nisi Caesarem”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 15)
Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: “Mulier, ecce filius tuus”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 26)
Deinde dicit discipulo: “Ecce mater tua”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 27)
Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: “Sitio”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 28)
Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)
et iterum alia Scriptura dicit: “Videbunt in quem transfixerunt”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 37)
Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 2)
Et dicunt ei illi: “Mulier, quid ploras?”. Dicit eis: “Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 13)
Dicit ei Iesus: “Mulier, quid ploras? Quem quaeris?”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)
Dicit ei Iesus: “Maria!”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “Rabbuni!” — quod dicitur Magister C. (Evangelium secundum Ioannem 20, 16)
Dicit ei Iesus: “Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 17)