Trouvé 13 Résultats pour: diligite
Diligite Dominum, omnes sancti eius: fideles conservat Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam. (Liber Psalmorum 31, 24)
Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum, (Liber Sapientiae 1, 1)
Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. (Liber Sapientiae 6, 11)
Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. (Liber Ecclesiasticus 2, 10)
Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph. (Prophetia Amos 5, 15)
“Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite. (Prophetia Zachariae 8, 19)
Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 44)
Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; (Evangelium secundum Lucam 6, 27)
Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)
Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, (Epistula ad Ephesios 5, 25)
Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. (Epistula ad Colossenses 3, 19)
Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius, (Epistula I Petri 1, 22)