Trouvé 674 Résultats pour: domine:
Respondens autem ei Petrus dixit: “Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 28)
Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “Domine, salvum me fac!”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 30)
Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
At illa venit et adoravit eum dicens: “Domine, adiuva me!”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 25)
At illa dixit: “Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 27)
Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “Absit a te, Domine; non erit tibi hoc”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 22)
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)
et dicens: “Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 15)
Tunc accedens Petrus dixit ei: “Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies?”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 21)
Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)
Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)
Dicunt illi: “Domine, ut aperiantur oculi nostri”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 33)