Trouvé 211 Résultats pour: et in sacerdotibus: Tabernaculum testimonii

  • Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)

  • Moyses autem tollens tabernaculum tetendit ei extra castra procul; vocavitque nomen eius Tabernaculum conventus. Et omnis, qui quaerebat Dominum, egrediebatur ad tabernaculum conventus extra castra. (Liber Exodus 33, 7)

  • Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui; aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tabernaculum. (Liber Exodus 33, 8)

  • Ingresso autem illo tabernaculum, descendebat columna nubis et stabat ad ostium; loquebaturque cum Moyse, (Liber Exodus 33, 9)

  • Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini. (Liber Exodus 34, 29)

  • Hic est census habitaculi, habitaculi testimonii, qui recensitus est iuxta praeceptum Moysi ministerio Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis. (Liber Exodus 38, 21)

  • Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases, (Liber Exodus 39, 33)

  • arcam testimonii, vectes, propitiatorium, (Liber Exodus 39, 35)

  • “Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus, (Liber Exodus 40, 2)

  • et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo; (Liber Exodus 40, 3)

  • et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones, (Liber Exodus 40, 5)

  • et ante tabernaculum conventus altare holocausti, (Liber Exodus 40, 6)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina