Trouvé 1389 Résultats pour: filii Sem
Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. (Liber Genesis 48, 5)
Respondit: “Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco”. “Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis!”. (Liber Genesis 48, 9)
Congregamini et audite, filii Iacob, audite Israel patrem vestrum! (Liber Genesis 49, 2)
Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. (Liber Genesis 49, 8)
Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis; (Liber Genesis 50, 12)
et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph. (Liber Genesis 50, 23)
filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram. (Liber Exodus 1, 7)
Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: “Quia de aqua tuli eum”. (Liber Exodus 2, 10)
Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)
Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: “Sponsus sanguinum tu mihi es”. (Liber Exodus 4, 25)
Respondit Moyses coram Domino: “Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?”. (Liber Exodus 6, 12)
Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hae cognationes Ruben. (Liber Exodus 6, 14)