Trouvé 534 Résultats pour: filios

  • et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum”. (Liber I Maccabaeorum 13, 16)

  • Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: “Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)

  • Et exaltatum est cor eius, et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius, ut tolleret eos. (Liber I Maccabaeorum 16, 13)

  • Et, cum inebriatus esset Simon et filii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius. (Liber I Maccabaeorum 16, 16)

  • Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat. (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu; (Liber II Maccabaeorum 7, 34)

  • Novissima autem post filios et mater consumpta est. (Liber II Maccabaeorum 7, 41)

  • Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum apparatum in locum, qui Carnion dicitur; erat enim inexpugnabile et accessu difficile praesidium propter locorum angustias. (Liber II Maccabaeorum 12, 21)

  • et video inter parvulos; considero inter filios vecordem iuvenem, (Liber Proverbiorum 7, 7)

  • “O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. (Liber Proverbiorum 8, 4)

  • Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris. (Liber Proverbiorum 13, 22)

  • Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. (Liber Proverbiorum 20, 7)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina