Trouvé 534 Résultats pour: filios

  • Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. (Prophetia Michaeae 1, 16)

  • Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel. (Prophetia Michaeae 5, 2)

  • Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num. (Prophetia Michaeae 5, 6)

  • “Et erit in die hostiae Domini: visitabo super principes et super filios regis et super omnes, qui induti sunt veste peregrina; (Prophetia Sophoniae 1, 8)

  • Nam extendi mihi Iudam quasi arcum, implevi Ephraim; et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia, et ponam te quasi gladium fortium. (Prophetia Zachariae 9, 13)

  • Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei; et alent filios suos et revertentur. (Prophetia Zachariae 10, 9)

  • et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. (Prophetia Malachiae 3, 3)

  • et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate”. (Prophetia Malachiae 3, 24)

  • “Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 18)

  • et ne velitis dicere intra vos: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)

  • Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 25)

  • Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 29)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina