Trouvé 204 Résultats pour: foedus arcam

  • Levitis quoque, qui erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino, locutus est: “Ponite arcam sanctam in templum, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel. (Liber II Paralipomenon 35, 3)

  • percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universas uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, qui timent praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat. (Liber Esdrae 10, 3)

  • Et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus, ut dares terram Chananaei, Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Iebusaei et Gergesaei, nempe ut dares semini eius; et implesti verba tua, quoniam iustus es. (Liber Nehemiae 9, 8)

  • “Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus, et signant principes nostri, Levitae nostri et sacerdotes nostri”. (Liber Nehemiae 10, 1)

  • Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine. (Liber Iob 31, 1)

  • Extendit manum suam in socios; contaminavit foedus suum. (Liber Psalmorum 55, 21)

  • Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem. (Liber II Maccabaeorum 2, 4)

  • Et veniens Ieremias invenit domum speluncae; et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit. (Liber II Maccabaeorum 2, 5)

  • Et terra infecta est sub habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, violaverunt mandatum, dissipaverunt foedus sempiternum. (Liber Isaiae 24, 5)

  • Dixistis enim: “Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus”. (Liber Isaiae 28, 15)

  • Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. (Liber Isaiae 28, 18)

  • “Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, (Liber Isaiae 42, 6)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina