Trouvé 208 Résultats pour: fontem vitae
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; (Evangelium secundum Lucam 21, 34)
erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. (Evangelium secundum Ioannem 4, 6)
et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. (Evangelium secundum Ioannem 5, 29)
Dixit eis Iesus: “Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
Ego sum panis vitae. (Evangelium secundum Ioannem 6, 48)
Respondit ei Simon Petrus: “Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; (Evangelium secundum Ioannem 6, 68)
Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 12)
Notas fecisti mihi vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua”. (Actus Apostolorum 2, 28)
ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. (Actus Apostolorum 3, 15)
“Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius”. (Actus Apostolorum 5, 20)
Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. (Actus Apostolorum 13, 46)
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae; (Epistula ad Romanos 5, 18)