Trouvé 14 Résultats pour: formido
Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. (Liber Exodus 15, 16)
Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos invaserat formido eorum. (Liber Esther 9, 2)
Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. (Liber Iob 13, 21)
Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te subita formido. (Liber Iob 22, 10)
Portas vultus eius quis aperiet? Per gyrum dentium eius formido. (Liber Iob 41, 6)
Cor meum torquetur intra me, et formido mortis cecidit super me. (Liber Psalmorum 55, 5)
Et coepit timor Iudae ac fratrum eius, et formido cecidit super gentes in circuitu eorum; (Liber I Maccabaeorum 3, 25)
Formido et fovea et laqueus super te, habitator terrae. (Liber Isaiae 24, 17)
Exspectavimus pacem, et non est bonum, tempus medelae, et ecce formido”. (Liber Ieremiae 8, 15)
sicut formido in cucumerario sunt et non loquentur, portantur, quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene”. (Liber Ieremiae 10, 5)
“Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus, formido et non est pax. (Liber Ieremiae 30, 5)
PHE. Formido et fovea facta est nobis, vastatio et contritio”. (Lamentationes 3, 47)