Trouvé 349 Résultats pour: fuerit
si ergo reus factus fuerit uno ex istis, confiteatur peccatum suum (Liber Leviticus 5, 5)
et asperget de sanguine eius parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet destillare ad fundamentum eius: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 9)
Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur: si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto; (Liber Leviticus 6, 20)
vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua. (Liber Leviticus 6, 21)
et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur. (Liber Leviticus 7, 10)
si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas, (Liber Leviticus 7, 12)
Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur. (Liber Leviticus 7, 19)
quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet". (Liber Leviticus 8, 32)
Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum. (Liber Leviticus 11, 25)
Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit. (Liber Leviticus 11, 34)
sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis. (Liber Leviticus 11, 38)
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum; (Liber Leviticus 11, 39)