Trouvé 86 Résultats pour: gentem

  • Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. (Liber Isaiae 10, 6)

  • Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas: “Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius flumina scindunt terram”. (Liber Isaiae 18, 2)

  • Auxisti gentem, Domine, auxisti gentem, glorificatus es; elongasti omnes terminos terrae. (Liber Isaiae 26, 15)

  • Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 55, 5)

  • Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortem. Ego Dominus in tempore eius subito faciam istud. (Liber Isaiae 60, 22)

  • “Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me, inventus sum ab his, qui non quaerebant me. Dixi: “Ecce ego, ecce ego!” ad gentem, quae non invocabat nomen meum. (Liber Isaiae 65, 1)

  • Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur. (Liber Ieremiae 5, 15)

  • Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? (Liber Ieremiae 5, 29)

  • Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 12, 17)

  • Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud; (Liber Ieremiae 18, 7)

  • Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum et super terram Chaldaeorum; et ponam illam in solitudines sempiternas. (Liber Ieremiae 25, 12)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egreditur de gente in gentem, et turbo magnus surgit a summitatibus terrae”. (Liber Ieremiae 25, 32)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina