Trouvé 180 Résultats pour: gloriam Salvatorem
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. (Evangelium secundum Lucam 9, 32)
Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena?”. (Evangelium secundum Lucam 17, 18)
Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam?”. (Evangelium secundum Lucam 24, 26)
Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)
Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
Gloriam ab hominibus non accipio, (Evangelium secundum Ioannem 5, 41)
Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 44)
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. (Evangelium secundum Ioannem 7, 18)
Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. (Evangelium secundum Ioannem 8, 50)
Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)
Dicit ei Iesus: “Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 40)
Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 41)