Trouvé 251 Résultats pour: hanc

  • Per viam, qua venit, revertetur et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber II Regum 19, 33)

  • Protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum”. (Liber II Regum 19, 34)

  • Et addam diebus tuis quindecim annos; sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum”. (Liber II Regum 20, 6)

  • Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylone; non remanebit quidquam, ait Dominus. (Liber II Regum 20, 17)

  • eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint irritantes me ex die, qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad diem hanc”. (Liber II Regum 21, 15)

  • Dixit itaque Dominus: “Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi”. (Liber II Regum 23, 27)

  • et propter sanguinem innoxium, quem effudit et implevit Ierusalem cruore innocentium; et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. (Liber II Regum 24, 4)

  • et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc. (Liber I Paralipomenon 4, 43)

  • Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc. (Liber I Paralipomenon 5, 26)

  • dicens: “Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam”. Et ob hanc causam noluit bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. (Liber I Paralipomenon 11, 19)

  • Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Getthaei. (Liber I Paralipomenon 13, 13)

  • neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem. (Liber I Paralipomenon 17, 5)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina