Trouvé 147 Résultats pour: hominibus
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. (Epistula I ad Corinthios 14, 2)
Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes. (Epistula I ad Corinthios 14, 3)
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 19)
Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus; (Epistula II ad Corinthios 3, 2)
Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. (Epistula II ad Corinthios 5, 11)
providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus. (Epistula II ad Corinthios 8, 21)
Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! (Epistula ad Galatas 1, 10)
Propter quod dicit: “Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus”. (Epistula ad Ephesios 4, 8)
non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; (Epistula ad Ephesios 6, 6)
cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus, (Epistula ad Ephesios 6, 7)
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope. (Epistula ad Philippenses 4, 5)
Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. (Epistula ad Colossenses 3, 22)