Trouvé 194 Résultats pour: hostes Iuda

  • Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti, vini et olei in horrea. (Liber Nehemiae 13, 12)

  • In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes in Ierusalem die sabbati; et contestatus sum, quando vendebant cibaria. (Liber Nehemiae 13, 15)

  • qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae. (Liber Thobis 12, 10)

  • Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobam et Cholam in omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummata erant, et ut omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum. (Liber Iudith 15, 4)

  • Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. (15a) Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur. (15b) Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. (15c) Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: (15d) “Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. (15e) Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae. (15f) Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. (15g) Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia. (15h) Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc. (15i) Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri”. (Liber Esther 3, 15)

  • Igitur duodecimi mensis — id est Adar — tertia decima die, quando verbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quod dominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos. (Liber Esther 9, 1)

  • Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda sceptrum meum, (Liber Psalmorum 60, 9)

  • meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei, Iuda sceptrum meum. (Liber Psalmorum 108, 9)

  • factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius. (Liber Psalmorum 114, 2)

  • Et vidit blasphemias, quae fiebant in Iuda et in Ierusalem, (Liber I Maccabaeorum 2, 6)

  • et exierunt de castris in proelium. Et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda, (Liber I Maccabaeorum 4, 13)

  • Et, adhuc loquente Iuda haec, apparuit pars quaedam prospiciens de monte. (Liber I Maccabaeorum 4, 19)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina