Trouvé 163 Résultats pour: hostias in templo

  • Ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius; et, qui sedet in throno, habitabit super illos. (Apocalypsis Ioannis 7, 15)

  • Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)

  • Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: “Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terrae”. (Apocalypsis Ioannis 14, 15)

  • Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam. (Apocalypsis Ioannis 14, 17)

  • et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis. (Apocalypsis Ioannis 15, 6)

  • Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem an gelis: “Ite et effundite septem phialas irae Dei in terram”. (Apocalypsis Ioannis 16, 1)

  • Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: “Factum est!”. (Apocalypsis Ioannis 16, 17)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina