Trouvé 11 Résultats pour: humo
tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. (Liber Genesis 2, 7)
Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali. (Liber Genesis 2, 9)
Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. (Liber Genesis 2, 19)
omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo, (Liber Genesis 26, 15)
descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio congregationis. (Liber Numeri 16, 33)
Ecce morior in hac humo, non transibo Iordanem; vos transibitis et possidebitis terram egregiam hanc. (Liber Deuteronomii 4, 22)
gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies. (Liber Deuteronomii 23, 14)
Quia non egreditur ex pulvere nequitia, et de humo non oritur dolor. (Liber Iob 5, 6)
Humiliaberis, de terra loqueris, et de pulvere vix audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. (Liber Isaiae 29, 4)
“Dic regi et dominatrici: In humo sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae. (Liber Ieremiae 13, 18)
“Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in operibus suis; iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me. (Prophetia Ezechielis 36, 17)