Trouvé 467 Résultats pour: ille
Ille autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non. (Liber Genesis 24, 21)
At ille: “Servus, inquit, Abraham sum; (Liber Genesis 24, 34)
et ait ad puerum: “Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis?”. Dixitque ei: “Ipse est dominus meus”. At illa tollens cito velum operuit se. (Liber Genesis 24, 65)
Ille respondit: “En morior; quid mihi proderunt primogenita?”. (Liber Genesis 25, 32)
Et ille discedens tentoria fixit ad torrentem Gerarae habitavitque ibi. (Liber Genesis 26, 17)
Cui ille respondit: “Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis. (Liber Genesis 27, 11)
Qui ingressus ad patrem suum dixit: “Pater mi”. At ille respondit: “Audio. Quis es tu, fili mi?”. (Liber Genesis 27, 18)
Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: “Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau”. (Liber Genesis 27, 22)
At ille: “Affer, inquit, mihi, et comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea”. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, (Liber Genesis 27, 25)
Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: “Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus!”. (Liber Genesis 27, 33)
At ille subiunxit: “Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam”. Rursumque ait: “Numquid non reservasti mihi benedictionem?”. (Liber Genesis 27, 36)
At ille respondit: “Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis facti sint greges tui. (Liber Genesis 30, 29)