Trouvé 392 Résultats pour: illo

  • sic fac mecum, ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum coram illo fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et ad holocautomata mane et vespere, sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israeli. (Liber II Paralipomenon 2, 3)

  • Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum? Si caelum et caeli caelorum capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum? Sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo. (Liber II Paralipomenon 2, 5)

  • Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti. (Liber II Paralipomenon 7, 8)

  • Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et confortati filii Iudae, eo quod sperassent in Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 13, 18)

  • In tempore illo venit Hanani videns ad Asa regem Iudae et dixit ei: “Quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua. (Liber II Paralipomenon 16, 7)

  • Iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum, valde quippe super hoc fuerat indignatus; et vexavit Asa quosdam de populo in tempore illo. (Liber II Paralipomenon 16, 10)

  • Dixitque Iosaphat: “Numquid non est hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam requiramus?”. (Liber II Paralipomenon 18, 6)

  • Dixitque Michaeas: “Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris”. (Liber II Paralipomenon 18, 24)

  • Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: “Rex Israel est iste!”. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo. (Liber II Paralipomenon 18, 31)

  • Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole. (Liber II Paralipomenon 18, 34)

  • Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio. (Liber II Paralipomenon 27, 5)

  • Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans. (Liber II Paralipomenon 28, 16)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina